LES DOUZE TRAVAUX D'HERCULE

 

Voici un texte d'un auteur latin peu connu du IIe s. ap. JC, Hygin : il s'agit d'une liste des 12 travaux d'Hercule.

Aide-toi des noms propres que tu reconnais (en bleu) pour trouver à quelle épreuve correspond chaque numéro.

Essaie alors de deviner le sens des mots latins en rouge.

 

 

HERCVLIS ATHLA DVODECIM AB EVRYSTHEO IMPERATA.

[1] Infans cum esset, dracones duos duabus manibus necauit, quos Iuno miserat, unde primigenius est dictus.

[2] Leonem Nemeum, quem Luna nutrierat in antro amphistomo atrotum, necauit, cuius pellem pro tegumento habuit.

[3] Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus nouem ad fontem Lernaeum interfecit. haec tantam uim ueneni habuit ut afflatu homines necaret, et si quis eam dormientem transierat, uestigia eius afflabat et maiori cruciatu moriebatur. hanc Minerua monstrante interfecit et exinterauit et eius felle sagittas suas tinxit; itaque quicquid postea sagittis fixerat, mortem non effugiebat, unde postea et ipse periit in Phrygia.

[4] aprum Erymanthium occidit.

[5] cervum ferocem in Arcadia cum cornibus aureis uiuum in conspectu Eurysthei regis adduxit.

[6] aves Stymphalides in insula Martis, quae emissis pennis suis iaculabantur, sagittis interfecit.

[7] Augeae regis stercus bobile uno die purgauit maiorem partem Ioue adiutore; flumine ammisso totum stercus abluit. taurum cum quo Pasiphae concubuit ex Creta insula Mycenis uiuum adduxit.

[8] Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius, qui carne humana uescebantur, cum Abdero famulo interfecit; equorum autem nomina Podargus Lampon Xanthus Dinus.

[9] Hippolyten Amazonam, Martis et Otrerae reginae filiam, cui reginae Amazonis balteum detraxit; tum Antiopam captiuam Theseo donauit.

[10] Geryonem Chrysaoris filium trimembrem uno telo interfecit.

[11] draconem immanem Typhonis filium, qui mala aurea Hesperidum seruare solitus erat, ad montem Atlantem interfecit, et Eurystheo regi mala attulit.

[12] canem Cerberum Typhonis filium ab inferis regi in conspectum adduxit.

 


Vous pouvez compléter ce travail par une visite au Louvre:

- Inventaire des représentations d'Héraclès au Louvre

- Visite au Louvre sur les pas d'Héraclès


Retour au sommaire "Coin des Antiquisants"

 

N'hésitez pas à m'écrire pour toute question ou suggestion:

np.pla@wanadoo.fr