Amour et douleur dans la poésie latine
 
Groupement de textes en 3e

© Nadia Pla

29 août 2013


Catulle, 85

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio, sed fieri sentio et excrucior.



Martial, XII 46

Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:

nec tecum possum vivere nec sine te.



Bernard de Clairvaux (Français, début XIIe s.)

An amor dolor sit,

an dolor amor sit,

utrumque nescio ;

hoc unum sentio,

jucundus dolor est,

si dolor amor est.




Gasparo Murtola (Italien, fin XVIe s.)

Scio, jam scio

Cur cincinnulus

Hic pulchellulus

Cor heu vulnere

Meum conficit :

Quia scilicet

In sagittulam

Desinit levem,

Quia scilicet

In ignitulum

Fulmen tortile

Exit irritans

Et pectus meum

Obelisculo

Suo transitat.



Retour au sommaire "Coin des Antiquisants"

 

N'hésitez pas à m'écrire pour toute question ou suggestion:

np.pla@wanadoo.fr